- PSEUDOSEBASTIANUS I
- PSEUDOSEBASTIANUS I.surrexit A. C. 1585. Cum enim post mortem Sebastiani, in Africa caesi, et Portugalliam in Hispanorum potestatem redactam, magna Lusitanorum pars desideriô pristinae Regum suorum familiae quemvis fingere etiam maluisse visa fuerit, quam Hispanorum iugum perpetuo pati, prudentioribus interim de morte Sebastiani neutiquam dubitantibus, nec causâ suspicionis de superstite adhuc illo aliâ exsistente. quam quia Alphonsus Peresius Tavora captus, ut hostilem furorem evitaret, se Regem finxerat, eoque ad Melici lecticam adductus servatus fuerat, ut videre est apud Thuanum, l. 65. Primo Sebastianum mentiri coepit annô praefatô, tegularii filius, Alcasonae natus et Olyssipone educatus, posteaque vitam eremiticam amplexus: sed eum Albertus, Prorex Philippi, quod fronte et habitu corporis Sebastiano dissimillimus esset, ex Iudicum sententia paulo post remis admovit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.